- PAULUS IV
- I.PAULUS IV.Neapolitanus, prius Ioh. Petrus Caraffa, successit Marcello II. A. C. 1555. aetat. 80. Latine, Graece et Hebraice doctus, Theatinorum auctor, Severus in delinquentes, privilegiis Populo Romano concessis statuam ex marmore meruit. Cognitô decretô Augustanô, vehementer excanduit, Ferdinandô increpitô, quod insciô se, tractationem de Religione instituisset: Imo, ut fastus erat maximi, Caesari et Ferdinando, gravia interminatus est, Regibus cunctis se superiorem esse, ad Oratores, dicens: Archiepiscopatus Goae in India, Cameracen sem, Mechlinien sem et Ultraiectinum, in Belgio in stituit. Henricum II. Galliae Regem ad recuperandum regnum Neapolitanum incitavit, sub Maria Regina omni ope superstitionem Romanam in Angliam reducere nixus est. Moriturus, Cardinalibus Inquisitionem, ut sanctissimum officium, commendavit, quae tamen ipsum adeo invisum reddiderat, ut cum animam ageret, carcer Inquisitionis succensus a furente plebe. Coenobium Dominicanorum Inquisit orum in summo discrimine impetuque in Capitolium factô, statuae marmoreae Pontifieis, capite dextrâque truncatae, totô triduô per urbis vias volutatae ac in Tyberim tandem proiectae fuerint, insignibus Carafarum omnibus unô die sublatis, et cadavere Pontificis tenui pompâ sepultô. A. C. 1559. Thuan. Hist. l. 23. Scripsisse dicitur, de Symbolo, de Emendanda Ecclesia, ad Paulum III. Regulas Theatinorum etc. Rupiposaeus Nomencl. Cardin. Victorel. addit ad Ciacc. P. Suavis l. 5. p. 460. Duchesnius, in eius vita. Sodoletus et Hosius, in Epist. etc.II.PAULUS IVCyprius, Nicetae successor, A. C. 780. imaginum usum in Ecclesia merito improbavit. Theophan. l. 23. sponte dignitate cessit, A. C. 784.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.